- MUSICARIUS
- MUSICARIUSqui voce caneret, medii aevi Scriptoribus dictus est: Musica enim magis proprie de vocis cantu dicitur. Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 5. Apud eundem Musicam pulsans est, qui Musicam pulsu temperat ac moderatur: Symphoniaci enim in Choro, pulsu pedis vocem suam moderabantur olim, quod Musici nostri hodie manu faciunt, et mensuram percutere se dicunt. Vide supra in hac phrasi, item in voce Mesochorus alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.